monumenta.ch > Plinius > sectio 88

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 88
{XXX} venenum omnibus medio die, cum incanduere solis ardoribus, itemque, cum sitiunt, inexplebiles potus. constat et septena caudae internodia saeviora esse; pluribus enim sena sunt. hoc malum Africae volucre etiam austri faciunt pandentibus bracchia ut remigia sublevantes; Apollodorus idem plane quibusdam inesse pinnas tradit.